Alte Universitätsstraße 19
55116 Mainz – Germany
Tel.: +49/6131 / 3 93 93 60
Transkription Ausfertigungen Drucke Literatur
1606 VI 23 Friede von Wien
Oesterreich, Siebenbürgen |
|
Seite 8 von 14 | |
Privilegia autem liberarum Civitatum, in quorum usu fuerunt, conserventur. Et
imposterum illis Privilegijs tam Hungari quam Germani et Bohemi Inhabitato-
res indifferenter et æquali iure, gaudeant fruantur, et utantur.
Querelæ vero contra illos, in publica proxime futura Diæta audiantur, et per
Regnicolas, vel Judices Regni iudicentur.
Quod personam Domini Bochkaÿ eiusque
contentationem concernit.
Ad Transÿlvaniam cum partibus Hungariæ, quas Sigismundus Bathorÿ habuit,
etiam Arx Thokaÿ ei cum omnibus suis pertinentijs nunc existentibus, una cum
duobus et integris Comitatibus Wgochia et Beregh, tam intra, quam extra Tybiscum
habitis, similiter cum antiquis suis metis et pertinentijs et fortalicium Zatthmar
cum eodem Comit[a]tu conceditur.
Quo autem illa Oppida Kerezthur et Tarczal, cum sint impignorata Sigismundo
Rakoczÿ et Sebastiano Theökeölÿ, assentit sua Sacra Cæsarea Regiaque Ma[jes]tas
ut illa per Dom[in]um Bochkay redimantur, et ad Castrum Tokaÿ more antiquo te-
neantur et possideantur.
Decimæ vero Agrien[ses] ultra Tÿbiscum, et aliæ omnes similiter ultra Tÿbiscum maneant
ipsi Do[mino] Bochkaÿ intra Tÿbiscum autem ad rationem Suæ M[ajestati] Cæsar[eæ] ac Regiæ colligantur.
Atque hæc quidem Do[mino] Bochkaio iure hæreditario habenda conceduntur; Si tamen in
linea eius masculina ex proprijs lumbis, et thoro legitimo procreati ac descendentes non
essent extunc eo facto omnia illi – tunc denuo concessa -5 concessa in legitimum Regem Hungariæ, et per conse-
quens ad Coronam Regni devolvantur; ita quod nullus Consanguineorum suorum, vel
Affinium, eorumque hæredum aliquid Juris aut Jurisdictionis neque ad Principatum, neque
ad Ditiones et Comitatus ipsi Do[mino] Bochkaÿ concessas, ulla unquam tempore sint præ-
tensuri. Quod si vero filiam relinqueret, filia Jure quartalitio iuxta Regni Consti-
tutione<m> contenta esse debeat, aut acquiescere in eo, quo Sua Ma[jes]tas cum ipso Do[mino]
Bochkaÿ convenerit.
Oppidum Lÿszka cum pertineat ex antiqua consuetudine ad Præpositura[m] Scepusien[sem]
conceditur quidem et illud ipsi Do[mi]no Bochkaÿ, quousque Sua Ma[jes]tas cum eodem aliter
5 Einschub am Rand: tunc denuo concessa.
Seite 8 von 14 |