Startseite
Datenbank der Verträge
Suchfunktion
Zitierweise
Abkürzungsverzeichnis
Bibliographie
Edition
Digitale Karten
Publikationsportal
Projektdokumentation
Kontakt
Volltextsuche
Alte Universitätsstraße 19
55116 Mainz – Germany
Tel.: +49/6131 / 3 93 93 60
Alte Universitätsstraße 19
55116 Mainz – Germany
Tel.: +49/6131 / 3 93 93 60
Sie sind hier: Datenbank der Verträge
» Suchfunktion
zurück zur TrefferlisteTranskription Ausfertigungen Drucke Literatur
1606 VI 23 Friede von Wien
Oesterreich, Siebenbürgen |
|
Seite 4 von 14 | |
Ad sextum. Maneat iste quoque Articulus antea conclusus. Ne Sacræ Cæsareæ
Regiæque Ma[jesta]tis authoritati et potestati quippiam derogetur, in eios arbitrio relin-
quitur Episcopos quos voluerit eligere, ne tamen in Consilium alij, quam qui Episcopa-
les suas Ecc[les]ias, vel alia Jura possessionaria Episcopalia habuerint admittan-
tur. Et inter hos quidem, ut eorum, qui ex Nobili prosapia oriundi habiles sunt, condigna ratio præ cæteris, sicut ante ita imposterum observetur. Sua Cæsarea
ac Regia Ma[jes]tas benigne curabit.
Quæ vero de Episcopis Comitibus Comitatuum in particulari recensentur, et utrum
huiusmodi personæ Ecclesiasticæ seculares habere possint dignitates, id in fu-
tura Diæta Rex et Regnicolæ concludent.
Præposituræ tamen et Abbatiæ maneant in suo statu et fundatione.
Et quia cum appendice in hoc Articulo Oppidorum Modrensium, Sancti Georgij et
Bezin, mentio fit, utrum nimirum ipsi inter Prælatos, Magnates, Nobiles, Sta-
tus et Ordines assidere, votaque sua habere possint, pro ulteriori deliberatione
et resolutione Suæ Ma[jesta]tis, ac Statuum et ordinum Regni ad proxime futuram Diætam horum quoque totum negotium reijcitur.
Bona vero Communitatibus Sacra Cæsarea Regiaque Ma[jes]tas iuxta statuta pub-
lica Ferdinandi Regis Anno Millesimo Quingentesimo et quadragesimo se-
cundo non conferet.
Ad septimum. Etiam iste Articulus confirmatur iuxta prioris tractatus
conclusionem. Quod maneant Sedes Spirituales, si qui tamen in ijsdem
aliqui abusus inolevissent, possunt illi, in proxime futura Diæta coram Sua
Ma[jesta]te, et Statibus Regni proponi, limitari et emendari. Ubi similiter querelas
de Decimis, earumque abusibus Rex et Regnicolæ componant.
Ad octavum. Hungari non consentiunt, quod Jesuitæ in Regno Hungariæ Jura stabilia et possessionaria habeant et possideant. Sua tamen Ma[jes]tas Juribus suis Regijs inhæret.

Seite 4 von 14 |