Startseite
Datenbank der Verträge
Suchfunktion
Zitierweise
Abkürzungsverzeichnis
Bibliographie
Edition
Digitale Karten
Publikationsportal
Projektdokumentation
Kontakt
Volltextsuche
Alte Universitätsstraße 19
55116 Mainz – Germany
Tel.: +49/6131 / 3 93 93 60
Alte Universitätsstraße 19
55116 Mainz – Germany
Tel.: +49/6131 / 3 93 93 60
Sie sind hier: Datenbank der Verträge
» Suchfunktion
zurück zur TrefferlisteTranskription Ausfertigungen Drucke Literatur
1606 VI 23 Friede von Wien
Oesterreich, Siebenbürgen |
|
Seite 3 von 14 | |
Suæ Ma[jesta]tis residentias venire gravesque sumptus propterea facere; ubi
neque Consiliarij Hungari semper Suæ Ma[jesta]ti ad latus præsentes esse pos-
sunt. Ideo statutum et conclusum est, Quod Sua Serenitas, secundum Pleni-
potentiam sibi per suam Ma[jesta]tem, non ita pridem propterea omnimode concessa[m]
in negotijis Regni Hungariæ per Palatinum et Consiliarios Hungaros, non
secus, ac si sua Cæsarea Regiaque Ma[jes]tas personaliter præsens adesset,
audiendi, proponendi, iudicandi, concludendi, agendi et disponendi in omnibus
ijs, quæ ad conservadum Regnum Hungariæ eiusdemque Regnicolarum quie-
tem et utilitatem videbuntur esse necessaria plenariam potestatem et faculta-
tem habeat.
Et Personalis præsentiam modernus in suo loco relinquatur: ita tamen ut dein-
ceps iuxta Statuta Regni eligatur.
Ad quartum. Supplicant adhuc Regnicolæ Suæ Ma[jesta]ti, ut Coronam in
Regnum Hungariæ Posonium post tempora pacatiora more aliorum Re-
gnorum solito, reducat.
Ad quintum. De Thesaurario Manet quoque iste Articulus, secundum
primi tractatus conclusionem. Quod Thesaurarius iste, sive hic
Perceptor proventuum Regiorum, sine Præfectus aut quovis alio no[m]ine
appelletur, cum alijs sibi adiunctis, in nullam partem gubernationis
Regni sese immisceant, sed Regios duntaxat et Coronæ proventus curet.
Quinimo ut deinceps nativi Hungari semper et Seculares eligantur,
conclusum est. Sicut etiam ad contributiones publicas Regnicolæ ad
modum antea consuetum Perceptores seu Dicatores quos velunt habere
et eligere poterunt.
Quod ambos Reverendos Episcopos Agriensem nempe et Waradiensem
concernit, Isti interim a Regno abstinebunt, donec eorum causa decisa,
vel alias composita fuerit.

Seite 3 von 14 |