Startseite
Datenbank der Verträge
Suchfunktion
Zitierweise
Abkürzungsverzeichnis
Bibliographie
Edition
Digitale Karten
Publikationsportal
Projektdokumentation
Kontakt
Volltextsuche
Alte Universitätsstraße 19
55116 Mainz – Germany
Tel.: +49/6131 / 3 93 93 60
Alte Universitätsstraße 19
55116 Mainz – Germany
Tel.: +49/6131 / 3 93 93 60
Sie sind hier: Datenbank der Verträge
» Suchfunktion
zurück zur TrefferlisteTranskription Ausfertigungen Drucke Literatur
1606 VI 23 Friede von Wien
Oesterreich, Siebenbürgen |
|
Seite 12 von 14 | |
lio Sacræ Cæsar[eæ] Regiaeque Ma[jesta]ti aut Hungaris vel etiam Vicinis provintijis
damna intulissent nec non liberas Civitates Fodinas, Oppida, Villas possessi-
ones, taxas, Census vel proventus quovis nominis vocabulo nuncupatos per-
cepissent et pro se usurpassent sint sicut supradicti absoluti, ita tamen
ut de cætero ab omnibus huiusmodi abstineatur.
Ad cuius uberiorem effectum consequendum denique conclusum est, quod om[ne]s
Hungari, qui Do[mi]no Bochkaÿ adhæserunt post horum omnium hic factam
conclusionem et confirmationem ipsius iuramento nexui, ac vinculo quam-
primum et cum effectu renuncient, ab eo recedent et liberentur. Ipse vero
Dominus Bochkaÿ, nullo unquam tempore eos sibi obnexios habeat, quinimo
eosdem etiam ab eodem iuramento sibi præstito, eo facto liberos faciat et pronunci<a>t.
Ut vero hæc omnia maiori robore firmentur, omnisque scrupulus diffidentiæ ex cordibus Do[minus]
Bochkay adhæren[tium], radicitus evellatur, atque hic tractatus et reconciliatio stabilior sit
Sacr[a] Cæsa[erea] Regiaque Ma[jesta]tus diplomate suo superinde confecto et emanato firmiter promit-
tet et penes eandem Regnum quoque Bohemiæ, Archiducatus Austriæ, Marchionatus
Moraviæ, Ducatus Silesiæ et Ser[enissi]mus Archidux Ferdinandus, cum Ducatu Styriæ <re>
assecurabunt.
Quod sua Sacra Cæsar[ea] Regiaque Ma[jes]tas, hanc reconciliationem cum Hungaris factam invio-
labiliter in o[m]ni sui parte observabit et Vicina quoque Regna et Provinciæ, nihil quod vicinitatis
Jus possit lædere, attentabunt. Sicut etiam vicissim Regni Hun[gari]æ Regnicolæ et ad illud per-
tinentes provintiæ et Comit[a]tus Suæ Sac[ræ] Cæsareæ Ma[jesta]ti, et successoribus eiusdem
legitimis Regibus Hungariæ ad perpetuam fidem, fidelit[a]tem et observantia[m] sese obliga-
bunt per publicas Regni Constitutiones, quod salvis semper Juribus et libert[a]tibus Regni per-
manentibus, nunquam defectionem, rebellionem, insurrectionem, publicæ pacis perturba-
tionem Vicinarum pro¬vintiarum invasionem, depopulationem, internam et externam con-
spirationem Turcarum et Tartarorum, ac aliorum hostium quorumcunque in Regnum Hun[gariæ]
et vicinas Provintias introductionem, privata Conventicula contra Suam Cæsar[eam] Re-
giamque Ma[jesta]tem contra bonum Regni, in æeternum molientur, vel quovis exquisito colo-
re et prætextu attentabunt. Quinimo quod secundum antiqua pacta et fœdera bonam vicinit[a]tem, et mutuum amorem tam Hungari quam Vicinæ provintiæ mutuo colant, et
ultro citroque commercium Christianorum liberum omnibus relinquent.
Sicut etiam Vicissim et reciproce Hungari Vicinis Provintij de conservanda bona vicin-
itate, et quæ ad ea[m] necessaria esse videbuntur, suas quoque literas peculiares assigna-
bunt

Seite 12 von 14 |