
Alte Universitätsstraße 19
55116 Mainz – Germany
Tel.: +49/6131 / 3 93 93 60




1570 VIII 16 Vertrag von Speyer
Oesterreich, Siebenbürgen |
Seite 3 von 13 ![]() |
|
portam Imperatoris Turcarum scribendæ occurrent, citra præiudicium
Sacræ Cæsareæ Regiæque Maiestatis libere utetur.
Deinde Idem Serenissimus Princeps, eiusdemque liberi hæredes et posteri
masculi universam Transÿlvaniam, nec non eas partes Hungariæ, quas
possidet, pacifice habebunt, et possidebunt, tanquam liberi Principes cum
libera ac plena authoritate et potestate donandorum conferendorumque
bonorum, iudicandarum item causarum et executioni demandandarum
cum alÿs functionibus omnem potestatem et amplitudinem liberi Principis
spectantibus, dummodo nihil alienetur ex his bonis, quæ Serenissimus
Princeps tenet, ad Coronam Regni spectantibus, quæ tamen et ipsa necessi-
tatis tempore oppignorare, aut etiam inscribere alicui (salva alienatio-
onis perpetuæ clausula) ipsis liberum futurum est.
De omnibus vero reliquis bonis, quæ jam antea inscripta donate, vel alie-
nata, vel a privatis quoque jure possessa successu temporis ad Fiscum
devolventur, Serenissimus Princeps tanquam liber, libere pro suo arbitrio
disponendi habebit facultatem cum suis Successoribus.
Cæterum Serenissimus Princeps unacum suis descendentibus posteris
habebit, et recognoscet Sacram Cæsaream Regiamque Maiestatem pro capite
totius Christianitatis, pro Rege Hungariæ et Maiore et superiore suo, ipsamque
Transÿlvaniam, ac partes Hungariæ, quas possidet, pro membro Regni Hun-
gariæ (salva nihilominus per omnia et in omnibus plena administratione,
autoritate, potestate et juribus omnibus liberi Principis, ita quod neque ipse
cum Successoribus suis, neque ipsorum ditiones ad aliud quicquam obligabuntur,
Seite 3 von 13 ![]() |